라틴어 문장 검색

Pretiosissimum namque munus amoris nullius potest pretii aestimatione pensari vel argenti dehonestari substantia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:3)
Si enim tanta corporis te petulantia cogat, ut soldatas quaerere velis feminas, magis tibi expedit cum mulieribus publice in prostibulo commorantibus negotiari et earum pretio corpus parvo mercari, quam sub amoris figmento ab aliqua se dominam simulante meretricio more velle propriis exspoliari divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:2)
In tali namque mercimonio ille dicitur competentiori foro mercari, qui quod optat pretio minori consequitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:3)
Qualis ergo sit amor, qui pretii quacunque venalitate concedatur, apertissime tibi potest ex pagina liquere praesenti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:5)
Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros, Eruit argenti latices, nitidumque liquorem;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:2)
nummo subsellia cedunt
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:6)
Diverso, et varii ad pretium stat copia scamni.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:1)
cuius amor vili pretio comparatur, levissima recedit offensa.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:16)
nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:24)
Et in hac parte quomodo colenda sit amicitia, operae pretium est indagare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:28)
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena, Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi, Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:4)
Isti, bursam ad nummorum vomitum, arcam pecuniarum invitant ad nauseam, ut exactori stomacho possint accuratius adulari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:5)
ubi nummus commilitat, Hectoreae militiae fulgura conticescunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:3)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
Penelope [0464B] suae vicennariae castitatis pudorem deponit in pretio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION