라틴어 문장 검색

feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 10:1)
principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 616:1)
isdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 230:2)
Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 177:1)
ex decreto eorum diem unum supplicatio fuit, et Q. Marcio Philippo verba praeeunte populus in foro votum concepit, si morbus pestilentiaque ex agro Romano emota esset, biduum ferias ac supplicationem se habiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 249:1)
et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque quae priore anno valetudinis populi causa vota esset, ea uti fieret feriaeque essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 21:1)
consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad provinciarum administrationem attineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 110:1)
Ait enim nundinas Iovis ferias esse, siquidem flaminica omnibus nundinis in regia Iovi arietem soleat immolare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 30:2)
Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titus de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes vocavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:1)
Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:2)
Sed Verrium Flaccum iuris pontificii peritissimum dicere solitum refert Varro, quia feriis tergere veteres fossas liceret, novas facere ius non esset, ideo magis viduis quam virginibus idoneas esse ferias ad nubendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION