라틴어 문장 검색

Ac ne quae relictae sunt procellis ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo adsurgentes subsequi conveniet, dum claviculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 2:2)
quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장2)
paulum addubitatum quod Halicarnasii mille et ducentos per annos nullo motu terrae nutavisse sedes suas vivoque in saxo fundamenta templi adseveraverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장6)
locumque delegit cuius pars altera colles erant clementer adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars in planitiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장8)
impetu pervagatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora populando, antiit remedia velocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장4)
' ac simul adsurgens et Aprum complexus 'ego' inquit 'te poetis, Messalla autem antiquariis criminabimur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 42장 2:1)
turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim omissa:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장5)
Germanica vexilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba refovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장9)
occupari nutantem fortunam et offerri principem placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장6)
trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장5)
sed neque ea constantia gladiatoribus ad proelia quae militibus, nec proinde nutantes e navibus quam stabili gradu e ripa vulnera derigebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장3)
His pavoribus nutantem et alii legati amicique firmabant et Mucianus, post multos secretosque sermones iam et coram ita locutus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장1)
mox nutabat, palam epistulis edictisque Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens et haec illave defensurus, prout invaluissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장2)
praemissus Caecina, Valentem e gravi corporis morbo tum primum adsurgentem infirmitas tardabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장2)
nutantem aciem victor equitatus incursat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION