라틴어 문장 검색

Contra parietem medium zotheca perquam eleganter recedit, quae specularibus et velis obductis reductisve modo adicitur cubiculo modo aufertur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 21:1)
Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam nive obducta.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:4)
Cubicula obductis velis opaca nec tamen obscura facio.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:1)
Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit, et nunc obducto cortice pressa latet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:191)
Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro condiderat vultus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:6)
Quem postquam vulneris auctor singultantem animam et versantem lumina vidit Bactrius Halcyoneus "hoc, quod premis" inquit, "habeto de tot agris terrae" corpusque exsangue reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:10)
"Quid me meminisse malorum cogis et obductos oculis rescindere luctus inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:5)
brachiaque accepi presso pendentia collo, et singultatis oscula mixta sonis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 55)
luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3227)
te cuncta nascentem, puer, sensere dura et barbara, victusque saxorum rigor obduxit herbam cotibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias19)
hoc sidus aeternum manet, haec stella nunquam mergitur, nec nubis occursu abdita obumbrat obductam facem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae6)
aut in profundum palpitans mersatur infans gurgitem, cui subter artis faucibus singultat unda et halitus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae35)
"desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem res incorporeas simulatis fingere membris, desine terga hominis plumis obducere:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 218)
errat, quisque animas nostrorum fine oculorum aestimat, involvit vitreo quos lucida palla obice, quis speculum concreta coagula texunt inpediuntque vagas obducto umore fenestras.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1224)
ast inpiorum caecitas, os oblitum noctis situ nigrante sub velamine obducta, clarum non videt, Aegyptiae plagae in modum, quae, cum tenebris barbaros damnaret, Hebraeis diem sudo exhibebat lumine.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.122)

SEARCH

MENU NAVIGATION