라틴어 문장 검색

Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem, Instabili gressu metitur litora cornix.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:58)
Tum quoque Romanum solito violentius agmen Adgreditur, nullusque potest consistere miles, Instabilis, raptis etiam, quas calcat, arenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:33)
Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus Ille mora cursus adversique obiice ponti Aestuat in campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:29)
incertum instabile, unde est 'studia in contraria'. 'incertum' ergo aut temporale est, aut perpetuum epitheton vulgi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 391)
unde et Cupido puer inducitur, quasi instabilis et infans, qui non potest fari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 692)
'admonet' vero vel causa Mezentii, vel quia instabilis est et vaga fortuna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1534)
magna clavdit nos obice pontus periphrasis, id est mari claudimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3775)
in hoc autem augurio liberatum cycnum cecidisse in aquam dicit, quam instabilem esse et infirmam manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2464)
et 'tristes' ideo, quia dixit 'nunc victi'. fors omnia versat id est instabilis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 54)
instabiles animos suadentes inanem vagandi licentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1051)
instabiles fluctuantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1951)
obice obiectione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4213)
"Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:6)
servorum et egentium civium et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:7)
haec intenta nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam, monumentum sui nominis, nece Papiri cruentavit, haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION