라틴어 문장 검색

Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper obliquus detrectare Pompeio actisque eius obstrepere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 9:1)
nec plus quam minimum, ne fingere motus obliquos videamur et id res vera refutet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:10)
namque hoc in promptu manifestumque esse videmus, pondera, quantum in est, non posse obliqua meare, ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:11)
lumine quin ipso mutatur propterea quod recta aut obliqua percussus luce refulget;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:3)
nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque aëra qui inter se cumque est oculosque locatus, isque ita per nostras acies perlabitur omnis et quasi perterget pupillas atque ita transit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:7)
sic ubi se primum speculi proiecit imago, dum venit ad nostras acies, protrudit agitque aëra qui inter se cumquest oculosque locatus, et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus quam speculum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:6)
Nunc qui fiat uti passus proferre queamus, cum volumus, quareque datum sit membra movere et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri corporis insuerit, dicam:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:1)
inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota paulatim moles protruditur atque movetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:8)
nam medio cursu flatus aquilonis et austri distinet aequato caelum discrimine metas propter signiferi posituram totius orbis, annua sol in quo concludit tempora serpens, obliquo terras et caelum lumine lustrans, ut ratio declarat eorum qui loca caeli omnia dispositis signis ornata notarunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:2)
ὅτι ἐκπορεύεται τὸν λοξὸν κύκλον ἀπὸ δυσμῶν ἐπ’ ἀνατολὰς κινούμενος, id est quod obliquum circulum ab occasu ad orientem pergit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:2)
Ideo autem his duobus signis quae portae solis vocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod Cancer animal retro atque oblique cedit, eademque ratione sol in eo signo obliquum, ut solet, incipit agere retrogressum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:1)
Unde tuam videas obliquo sidere Romam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:13)
fratri contraria Phoebe Ibit, et, oblicum bigas agitare per orbem Indignata, diem poscet sibi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:30)
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen Aetheris impulsi sonitu mundique fragore Emicuit, rupitque diem, populosque paventes Terruit, obliqua praestringens lumina flamma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:77)
Primus in oblicum sonipes opponitur amnem, Excepturus aquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION