라틴어 문장 검색

Sic adeo noli tibimet confidere soli, Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari, Sed nec amicorum cuiquam tamen inferiorum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:18)
Neque enim sibi solent aduersa sociari;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:2)
Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid uero illi se medio conectat et societ in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:3)
polliceri se in provinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire, ut, si peracto consulatu Caesar profectus esset, nulla tamen mendacii religione obstrictus videretur;
(카이사르, 내란기, 1권 11:3)
Pompeio teneri obstrictum fide;
(카이사르, 내란기, 2권 17:4)
Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere?
(카이사르, 내란기, 2권 32:7)
Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장3)
Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장7)
subitis sociantur numina furtis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete21)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
extruite inmanes scopulos, attollite turres, cingite vos fluviis, vastas opponite silvas, Garganum Alpinis Appenninumque nivalem permixtis sociate iugis et rupibus Haemum addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:54)
nunc sociat flores seseque ignara coronat, augurium fatale tori.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:72)
nec limina virgo linquere nec virides audebat visere saltus praeceptis obstricta tuis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:121)
sociat perituro foedere dextras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:106)
illi dum plurima ficto certatim sermone petunt, extendere longos a tergo flexus insperatoque suprema circuitu sociare parant;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:219)

SEARCH

MENU NAVIGATION