라틴어 문장 검색

id male commissum ignavia hostium in bonum vertit qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 337:1)
adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:2)
ad quem tumultum obstupefacti qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas admovendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:1)
Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 425:1)
adeo, postquam Papirium abisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 522:3)
quo enim -tempore, nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem ut aliqua solacia invenire aegro animo possem, cogor vestram:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 553:1)
obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 196:1)
obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset, faciam inquit quod censet senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 126:1)
Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 28)
arrectisque fremit cervicibus alte 'alte arrectis cervicibus fremit', non 'alte fremit', aut 'alte luxurians'. quidam sane 'cervicibus' plurali numero secundum veteres dictum volunt, et Hortensium primum singulari numero 'cervicem', unde Ciceronem cerviculam illum iactaturum tradunt dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)

SEARCH

MENU NAVIGATION