라틴어 문장 검색

Complures esse principes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani intellexissent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장5)
nec multo post digredientem cum Caesare ac provisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis legionum adversaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장3)
tarde obtemperavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장10)
non vox et mutui hortatus iuvabant adversante unda;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장9)
nec aut Vrgulania optemperavit, in domum Caesaris spreto Pisone vecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se violari et imminui quereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장5)
Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo promptius adversaretur, his ferme verbis usus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장1)
Thraecia in Rhoemetalcen filium, quem paternis consiliis adversatum constabat, inque liberos Cotyis dividitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장4)
sed praecipuus Servius Tullius sanctor legum fuit quis etiam reges obtemperarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장10)
precante reo brevem moram, dum accusator consulatu abiret, adversatus est Caesar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장3)
'scio, patres conscripti, constantiam meam a plerisque desideratam quod Asiae civitatibus nuper idem istud petentibus non sim adversatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장3)
ceterum neque tuis neque Liviae destinatis adversabor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장17)
quod porro honestius censoriae mentis levamentum quam adsumere coniugem, prosperis dubiisque sociam, cui cogitationes intimas, cui parvos liberos tradat, non luxui aut voluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab iuventa legibus obtemperavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장8)
proelianti sibi adversus regem Albanorum et Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, eamque iniuriam excidio ipsius ultum iturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장3)
sane praebuerant Iudaei speciem motus orta seditione, postquam * * * cognita caede eius haud obtemperatum esset, manebat metus ne quis principum eadem imperitaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장2)
ob haec mors indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero poteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION