라틴어 문장 검색

Neque enim desistendum ab inquisitione donec proprietates et qualitates, quae inveniuntur in hujusmodi rebus quae possunt censeri pro miraculis naturae, reducantur et comprehendantur sub aliqua forma sive lege certa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:7)
Neque enim in his etiam desistendum ab inquisitione donec inveniatur causa hujusmodi declinationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:8)
aut pergendum est ei, aut turpiter desistendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:7)
Cum haec illa adhuc diceret, ait adulescens: " Quem sustinetis? Non oboedio praecepto regis, sed obtempero praecepto legis, quae data est patribus nostris per Moysen.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장30)
At uolui nec umquam uelle desistam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:7)
Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed eis koiranos estin, eis basileus, qui frequentia ciuium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:6)
quid ipse sis nosse desisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:30)
Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:33)
At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit fors esse desistit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:35)
O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:20)
Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere destitit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:20)
Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:11)
fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:7)
— Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quamdiu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum esse destiterit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:16)
nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt pariter quoque esse desistunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION