라틴어 문장 검색

Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:4)
sed, cum essent amicorum conplures mihi causae illis diebus pernoscendae, ad coenam tum rogatus meditandi non edendi illud mihi tempus esse respondi, hortatusque sum ut alium potius nullo involutum negotio atque a cura liberum quaererent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 6:3)
Itaque hortatu mutuo concitati in adsensum facile ac libenter animati sunt, intuentesque omnes Praetextatum orabant ut iudicium suum primus aperiret, ceteris per ordinem quem casus sedendi fecerat secuturis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 15:2)
TELLUS MATER TEQUE IUPPITER OBTESTOR.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 11:3)
Vos omnes, qui doctorum doctissimi adestis, oraverim ut hortatu vestro Eustathius quae de scommate paulo ante dixerit animetur aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 1:3)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
Cumque diutule tacentem crebris ille hortatibus excitaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 3:1)
Arma secuturum soceri, quacumque fugasset, Tentavere suo comites divertere Magnum Hortatu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:30)
Indignas premeret pestis cum tabida fauces Inque ipsos vultus serperet atra lues, Siccis ipse genis flentes hortatus amicos Decrevit Stygios Festus adire lacus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVIII1)
nam sequitur 'ille inpiger'. melius tamen accipimus clara voce hortatum, ut Plautus neque ego ad mensam publicas res clamo, neque leges crepo et Horatius quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepet?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7386)
tunc senex ei Abantis arma consecrata demonstrat hortatusque est ut eis uteretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2868)
testor quaeso, obtestor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5991)
testatur moritura deos quidam hic 'testatur' pro 'obtestatur' accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5191)
obtestantvrque latinum propter caedem factam testem adhibent, et dicunt auctores rupti foederis esse Troianos, cum ipsi pacis iura temerarint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5762)
bene ergo poeta adicit hortatum fuisse Nilum ut interitus fugeret, ideo 'tota veste vocantem caeruleum in gremium'. latebrosaque flumina quia Nili origo nescitur, licet Plinius dicat haud longe ab Aethiopia Maurorum, post maiorem Atlantem, lacum esse, ex quo Nilus erumpit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7134)

SEARCH

MENU NAVIGATION