라틴어 문장 검색

hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio et eius, qui non adfuerit, vituperatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 53:6)
his adiiciebamus demonstrativam laude ac vituperatione constare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 10:3)
quanquam plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est Et laudis adsimulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 274:1)
non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani - adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur, - monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 438:2)
alterius, obtrectationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 596:1)
"Et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 646:1)
vicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 271:1)
haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 416:1)
Paulum, cui ipsi quoque se comparare erubuissent, obtrectatio carpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 422:4)
perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio, septimum periurium, Tox.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 412)
se autem laetari quod effugissem duas maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION