라틴어 문장 검색

ipse paucis, quos adversa non mutaverant, comitantibus flexit in Vmbriam atque inde Etruriam, ubi cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum et, si provenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis navibus in quamcumque partem Narbonensis provinciae egressus Gallias et exercitus et Germaniae gentis novumque bellum cieret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장8)
pauci militarium virorum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi obtruncantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장7)
si quem procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo militum aut populi discrimine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장5)
servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장4)
mox Ioannes, missis per speciem sacrificandi qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장13)
et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot criminibus arreptus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 1:3)
Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio uulnere tardatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 2:1)
post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 1:2)
Pisonem inimicum et interfectorem eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 3:2)
atque illum interim arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:3)
Contra Tyrii navigia procul a conspectu hostium litori adpellunt expositisque militibus eos, qui saxa gestabant, obtruncant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 29:1)
regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 1:1)
obnixa virum sic comminus haeret pugna, nec arrepto pelli de corpore possunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 373:1)
nec cetera pubes segnius adreptis in litore constitit armis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 329:2)
Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION