라틴어 문장 검색

et navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hostiam se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum species procul candida veste visas nec cum ullo congressas, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 662:1)
erant, qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 425:1)
Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 419:4)
magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem, prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 433:1)
spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 84:1)
Maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:2)
et mihi talis aliquando fortuna adfulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 396:3)
Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 225:1)
insperata pax Cephallaniae adfulserat, cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samaei desciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 347:4)
nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes affulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 726:2)
quoque per eos dies caeli ardentis species affulserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 144:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION