라틴어 문장 검색

et quantoscunque angulos habuerit figura, super quam pyramis residet, tot ipsa per latera triangulis continetur, ut ex subiectis descriptionibus palam est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De his pyramidis, quae a quadratis vel a ceteris multiangulis proficiscuntur figuris 2:2)
Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:2)
At peruersi resident celso
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 31:1)
Pulchra qua residens dea
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 4:1)
— Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:17)
Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis obversari, ut sive amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum adverteret versari tamquam amicorum adventu, sive inimicus ut in hostium finis veniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:4)
Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria videtur. Animi est ista mollitia,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장4)
ubi residere volt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장2)
Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obversentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장55)
Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco adversus, ut omnes notas ex voltu quoque cubantis percipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장31)
cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장18)
ipsum posteriore parte residentem † renum sub ala eius † coire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장8)
ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 1:2)
Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obuersentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 20:1)
Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis percipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION