라틴어 문장 검색

E tunicis egressa suis rosa purpurat ortos, Nec spinam matrem redolet, sed sponte creata Pullulat, atque nouos sine semine prodit in ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:10)
Miraculoso vero circuitu, aeternaque volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando crebrius referebatur in ortum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:29)
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum [0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:10)
Rationis enim motus ab ortu coelestium oriens, per occasum transiens terrenorum, coelestia considerando regyrat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:24)
Haec mentem humanam in vitiorum occasum deducit, ut occidat, illa in orientem virtutum ut oriatur invitat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:26)
Planetae, prout a me dispositionis [0449A] meae exivit edictum, firmamenti impetum refrenantes, ad ortum nisu contrario, peregrinant, postque ad suam occasus regionem repatriant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:9)
quibus deletionis morte sopitis, novae nativitatis ortu, aliae revocabantur ad vitam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:9)
Sacerdos quidam, Petrus nomine, quondam eremita, ortus de civitate Amiens, quae est in occidente de regno Francorum, omni instinctu, quo potuit, hujus viae constantiam primum adhortatus est, in Beru regione praefati regni factus praedicator, in omni admonitione et sermone.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:1)
«Grave et durum nobis infortunium, ex furore insipientium Teutonicorum ortum, imminet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:1)
Obtinuit enim hanc civitatem quidam Welfo, ortus de regno Burgundiae, miles egregius, qui, ejectis et attritis Turcis, urbem possederat, aurum et argentum, pallia pretiosa, cibaria, oves, boves, vinum, oleum, frumentum et hordeum, et omnia necessaria illic reperientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:4)
Crastina die Christiani principes hunc ortum ex [0471A] nobilibus Turcotam comperientes, et plurimo dolore infligere corda suorum eumdem juvenem carnalibus cognatis suis in una arce turrium ad defensionem a rege Darsiano constitutis praesentaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:1)
» Presbyter vero, admirans in verbis et promissione peregrini, quis fuerit aut de qua ortus regione perquirit, vel unde hoc certum didicerit quod gloria coelesti cum beatis sint coronandi qui in hac expeditione vita decesserint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:14)
Qui juxta imperium Christiani ducis equis insidentes, cum festinatione sex milliaribus per totam noctem superatis, in primo diei ortu in Bethlehem pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:4)
Hoc solis ortu flagrantissimi, hoc defectu aquarum intolerabili et ariditate inaestimabili, Christianorum populus in obsidione hac graviter vexatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:2)
Ipsi pariter ab eodem duce pro stabilitate fidei et pacis Gerhardum sibi devotum militem, ortum de castello Avennis, obsidem susceperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 106:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION