라틴어 문장 검색

Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resolvuntur, ante oculos tota jam tunica sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 6:4)
hisque ultimis apprehensis, venulas membranulasque omnes eadem ratione manu diducere a vulva, totumque illud extrahere, et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 9:5)
eaque simplex ab occipitio et temporibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:4)
tertia ad aures per verticem tendens, occipitium a summo capite diducit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 2:7)
circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae a membrana cerebri similes membranulae deducuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 11:6)
In quo ipso videndum est, ne quid ex ipsa membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 8:2)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascia, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter humerus ducendus est, dextro, si sinister, sinistro brachio, demissum inter femina ejus baculum tenet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 16:1)
Si id majus est, membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi jam nudatum est, abscindere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 34:3)
quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:3)
Id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et nervis, qui continent, ruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 1:2)
colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut ceruicem etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 2:1)
pulchros et comatos, quotiens sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 2:1)
Nam pars anterior capitis humidior occipitio est, et inde crebro solet incipere canities.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 2:3)
Si ergo siccitas calvos efficit, et posteriora capitis sicciora esse dixisti, cur calvum occipitium numquam videmus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 4:1)
Siccitas occipitii non ex vitio sed ex natura est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION