라틴어 문장 검색

in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
stupor omnibus Indis plurimus ereptis elephas inglorius errat dentibus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:173)
Germanico pretium fuit convertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et ereptus Segestes magna cum propinquorum et clientium manu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장7)
sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장8)
et populus quasi rursum ereptum acrius doluit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장15)
sed referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis nepotibus abstruserint tristitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장6)
erepto Druso preces ad vos converto disque et patria coram obtestor:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장12)
sic Zorsini victo nihil ereptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장5)
quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장9)
nec multo post ereptus amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장13)
Ceterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장1)
huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장6)
et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 3:1)
sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu complexuque non contigit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 4:1)
quod per se parvum (etenim modicae municipio vires) magni momenti locum obtinuit reputantibus illic Caecinam genitum et patriam hostium duci ereptam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION