라틴어 문장 검색

Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vinacea 6 nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:1)
Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:2)
Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 2:2)
In his assidue pascuntur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:3)
Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 5:4)
Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:6)
Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:3)
quinquaginta milium spatium ferro flammisque pervastat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장2)
Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus revivesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 58장1)
expediri tamen itineri singula milia ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum e cohortibus iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장11)
nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장2)
te, Iuppiter optime maxime, quem per octingentos viginti annos tot triumphis coluimus, te, Quirine Romanae parens urbis, precor venerorque ut, si vobis non fuit cordi me duce haec castra incorrupta et intemerata servari, at certe pollui foedarique a Tutore et Classico ne sinatis, militibus Romanis aut innocentiam detis aut maturam et sine noxa paenitentiam.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장21)
octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages haec coaluit, quae convelli sine exitio convellentium non potest:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장13)
senatorum censum ampliauit ac pro octingentorum milium summa duodecies sestertium taxauit suppleuitque non habentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 1:3)
munus gladiatorium in memoriam patris et alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus ac locis, primum in foro, secundum in amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramento centenum milium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION