라틴어 문장 검색

At Baream Soranum iam sibi Ostorius Sabinus eques Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in quo offensiones principis auxit iustitia atque industria, et quia portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat vimque civitatis Pergamenae prohibentis Acratum, Caesaris libertum, statuas et picturas evehere inultam omiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장1)
fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 1:2)
Treveri et Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 4:1)
frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 4:1)
subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:4)
mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 3:3)
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:2)
ita cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 3:1)
Invalidum senem Titus Vinius et Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum oneratum contemptu inertiae destruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장1)
unde suspicio sponte legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude ducum evenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장11)
dein blandiente inertia septimum quoque annum ignaviae datum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장8)
quo factum est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus atque erat profectus Athenas magna cum offensione civium suorum rediret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:1)
eum magno in periculo esse propter offensionem populi et odium militum, quod nullo modo evitare posset, nisi alicui suorum negotium daret, qui se simularet illi inimicum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 2:1)
cuius sic asperitatem veritus est, ut, quem nemo ferre posset, huius sine offensione ad summam senectutem retinuerit benivolentiam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 5장 1:2)
quorum partim invitissimi castra sunt secuti, partim summa cum eius offensione domi remanserunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 7장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION