라틴어 문장 검색

neminem autem recte ita loqui paenitere sese, quod natus sit aut paenitere, quod mortalis sit aut quod ex offenso forte vulneratoque corpore dolorem sentiat, quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris vi ac necessitate naturae nobis accidant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 8:1)
Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 9:2)
et quid M. Cato in oratione quam scripsit de innocentia sua, ita dictitat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 1:3)
Quod res mirabilis populo visa est, foeminam infirmam et calamitosam, quod tyranni minis et promissis succubuisset, idque post tantum temporis spacium elapsum (quo rex nullum offensae aut animi exulcerati signum ostendisset), multo autem magis post tam felix matrimonium inter regem et filiam suam cum prole mascula suscepta, a rege tam subito mutato aut tam tarde sensus suos aperiente tanta cum severitate tractari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:6)
Coepit itaque rex ei intra animum suum minus favere et, quemadmodum modicum fermenti totam massam corrumpere solet, regis sagacitas iam passioni suae ex nova offensa irritatae suggerere coepit Stanleium in praelio de Bosworth, licet satis celerikter advenisset ad vitam regis servandam, contra tamen satis diu moratum esse ut de vita rex periclitaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:8)
22. "Atque ulterius ex gratia et clementia nostra per praesentes simul promulgamus et promittimus omnibus subditis nostris plenam et gratuitam remissionem et condonationum omnium praeteritorum delictorum et offensarum cuiuscunque generis contra personam aut coronam nostram in adhaerendo hosti illi nostri capitali a quo satis scimus eo fuisse seductos, si infra tempus conveniens se nobis submittant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:1)
Motu Cantanio (cum manipulus tantum rebellium esset) ad numerum centum et quinquaginta morte mulctati sunt, at in hac rebellione tam numerosa homines tres tantum, sive illud in caussa fuerat quod rex satisfactum in parte putaret sanguine in acie effuso, sive quod in caussa populari severius agere inconsultum arbitraretur, sive quod populi istius innocentia quaedam (cum longitudinem Angliae emensi essent, vere absque maleficio vel praeda) cor regis aliquantum emollisset et ad misericordiam flexisset, sive denique quod res magni discriminis putaret rebellionem ex lascivia et rebellionem ex inopia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 34:3)
Quodam etiam die festu cum Henricus Sextus (cui innocentia sanctitatem astruebat) a prandio lavaret, oculosque in Henricum tunc adolescentulum coniiceret, dixit "Adolescens iste coronam pro qua nos confligamus pacifice tandem possidebit."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:4)
Nuditas enim animi, ut olim corporis, innocentiae et simplicitatis comes est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 10:2)
Homo enim per lapsum et de statu innocentiae decidit, et de regno in creaturas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:14)
Equidem memini dixisse Salomonem, honori est homini offensas praeterire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:6)
Si facilis offensas remiserit, et delictorum gratiam fecerit, mentem indicat in alto positam esse, supra iniuriarum iactum et tela.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:45)
Qui ad nobilitatis fastigium primi evehuntur virtutum claritudine plerunque posteris eminet, sed innocentia minime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:5)
Caput ego illum dico et ducem idoneum qui nobilitate et existimatione celebratur, quique apud malevolos acceptus est et gratiosus, atque ad quem ora et oculos convenerunt, quique etiam ipse in rebus suis privatis censetur offensus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:3)
Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae at accusantium uilitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION