라틴어 문장 검색

qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:3)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:4)
Terrore offuso et perturbatis sensibus Derepit ad cubile setosae suis:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.8)
Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, vir exercitatus et vigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus omnem fiduciam reponebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 15:1)
Probe novimus praesentis consumptionis gradum Nationum maiore incremento pollentium nec non partium ditiorum societatis sustineri non posse, ubi res profundendi et abiciendi mos quaedam inaudita attigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 39:2)
tibi si istic placet, Profundat, perdat, pereat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 296)
" Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit honestum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:11)
nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse vidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 289:1)
perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 201:3)
Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장18)
His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:1)
Specie enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 33:4)
Nihil enim proficient praecepta, quamdiu menti error offusus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION