라틴어 문장 검색

Iamque in fine dies et inexorabile pensum deficit, hic maesti pietas me poscit Etrusci, qualia nec Siculae moderantur carmina rupes nec fati iam certus olor saevique marita Tereos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum62)
Non ego, quas fati certus sibi morte canora inferias praemittit olor nec rupe quod atra Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur, in patrios adhibebo rogos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum31)
nec segnius ardens occurrit, niveo quam flammiger ales olori imminet et magna trepidum circumligat umbra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권306)
utque feri vectorem fulminis albus cum supra respexit olor, cupit hiscere ripam Strymonos et trepidas in pectora contrahit alas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권371)
averso pariter deus occidit astro, te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae virginis et falso gurges cantatus olori flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권222)
item cycni nullis dant nisi nautis, sicut lectum est in ornithogonia, cycnus in auguriis nautis gratissimus ales:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3935)
cycnos tamen habere divinationem etiam Cicero in Tusculanis libro primo docet ut cycni, qui non sine causa Apollini dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3937)

SEARCH

MENU NAVIGATION