라틴어 문장 검색

Ea non quidem medicamenta atque uictus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes euidentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 1:2)
plurima felix paulatim vitia atque errores exuit omnes, prima docet rectum sapientia, quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio, continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet quam femina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII74)
quod quidem summus Homericae laudis cumulus est, quod, cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit, coactaeque omnium vires manum contra fecerint, Ille velut pelagi rupes inmota resistit
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 1:3)
Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam plurimos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 10:6)
Omnes muneribus licet Contendant, ego te plurimi facio tamen.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Meretrix et iuvenis: Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda.2)
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS39)
ut longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim , cum eadem littera alium alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 268:1)
memoriam quidam modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 96:1)
Non revoco te ad historias nec ex omnibus saeculis contemptores mortis, qui sunt plurimi, colligo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 11:1)
quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 184:1)
Sunto ejusmodi termini quam plurimi, & summa omnium differentiarum, puta Aa - Ff, erit summae omnium rectangulorum, puta zthn, proportionalis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 36:28)
Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in sanctis libris continentur plurimum valet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:9)
Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et singuli tori singulis decorabantur rivulis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:14)
inventam autem in praesentiam omnium Christianorum principum in ipso oratorio protulerunt, plurimum hanc divulgantes et ostro pretioso involventes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 86:5)
Ceciderunt in ejus acie viri illustrissimi, Baldewinus de Grantpreit, Dudo de Claromonte, Wigbertus de Monte Lauduni, custos et defensor ejusdem civitatis, Dei amicus, miles ferocissimus, corpore altus, et plurimi potentes ac primi exercitus, quorum nomina omnia scire et investigare nequimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION