라틴어 문장 검색

Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castra constituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum et orientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Et reliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnem faciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa, et erant in multitudinem magnam valde.
에사우의 자손들과 암몬 자손들도 올라가서 도탄 맞은쪽 산악 지방에 진을 쳤다. 그리고 자기들 가운데 일부를 남쪽과 동쪽으로, 곧 에그레벨 맞은쪽으로 보냈다. 에그레벨은 모크무르 마른내 위의 쿠스 부근에 있었다. 아시리아인들의 나머지 군대는 평야에 진을 쳐 온 땅을 뒤덮었다. 그들의 천막과 물자가 수없이 펼쳐져 아주 큰 무리를 이루었던 것이다. (불가타 성경, 유딧기, 7장18)
Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
제 얼굴을 기름기로 뒤덮고 허리를 비곗살로 둘러쳤지. (불가타 성경, 욥기, 15장27)
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
땅이여, 내 피를 덮지 말아 다오. 내 부르짖음이 쉴 곳도 나타나지 말아 다오. (불가타 성경, 욥기, 16장18)
et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
그러면서도 둘 다 먼지 위에 드러누우면 구더기들이 그들을 덮어 버리지. (불가타 성경, 욥기, 21장26)
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
정녕 나는 어둠 앞에서 멸망해 가고 내 앞에는 암흑만 뒤덮여 있을 따름이네. (불가타 성경, 욥기, 23장17)
Oculus adulteri observat caliginem dicens: "Non me videbit oculus"; et operiet vultum suum.
땅거미가 지기를 노리는 간음자의 눈, ‘어떤 눈도 나를 못 보리라.’ 생각하며 얼굴에 가리개를 쓰네. (불가타 성경, 욥기, 24장15)
Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam.
어좌 위에 당신의 구름 덩이를 펴시어 그 겉모양을 가리신 분. (불가타 성경, 욥기, 26장9)
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
너는 구름에게 호령하여 큰물이 너를 뒤덮게 할 수 있느냐? (불가타 성경, 욥기, 38장34)
sed humiliasti nos in loco vulpiu et operuisti nos umbra mortis.
그런데도 당신께서는 저희를 부수시어 승냥이들이나 사는 곳으로 만드시고 저희 위를 암흑으로 덮으셨습니다. (불가타 성경, 시편, 44장20)
Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam;
당신 때문에 제가 모욕을 당하고 수치가 제 얼굴을 뒤덮고 있기 때문입니다. (불가타 성경, 시편, 69장8)
Confundantur et deficiant adversantes animae meae operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi.
저를 적대하는 자들이 부끄러워하며 사라지게 하소서. 저의 불행을 꾀하는 자들이 모욕과 수치로 뒤덮이게 하소서. (불가타 성경, 시편, 71장13)
Ideo quasi torques est eis superbia et tamquam indumentum operuit eos violentia.
그래서 교만이 그들의 목걸이며 폭행이 옷처럼 그들을 덮었네. (불가타 성경, 시편, 73장6)
Deduxit eos in spe, et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare.
안전하게 이끄시니 그들은 무서워하지 않았고 그들의 적들은 바다가 뒤덮어 버렸다. (불가타 성경, 시편, 78장53)
Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum.
당신 백성의 죄를 용서하시고 그들의 모든 잘못을 덮어 주셨습니다. 셀라 (불가타 성경, 시편, 85장3)
Abyssus sicut vestimentum operuit eam super montes stabant aquae.
당신께서 대양을 그 위에 옷처럼 덮으시어 산 위까지 물이 차 있었습니다. (불가타 성경, 시편, 104장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION