라틴어 문장 검색

Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 9:2)
quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes, quando velis opertum mare nuntiaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 2:2)
Operti portus, nudatus est primus et sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 11:1)
Sic fraudulentissimus regum fraude gener soceri sui in insidias deductus Sullae in manum traditur, tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus aspexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 17:2)
sed nihil barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus relicti vivere superstites poenae suae iubebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 7:3)
Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque opertum in ipsa quoque morte laceravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 6:3)
falciferos memorant currus abscidere membra saepe ita de subito permixta caede calentis, ut tremere in terra videatur ab artubus id quod decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis mobilitate mali non quit sentire dolorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:8)
et caput abscisum calido viventeque trunco servat humi voltum vitalem oculosque patentis, donec reliquias animai reddidit omnes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:11)
in adverso vero atque inopi sunt, prendere quae possis oculorum lumine operto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:2)
Virgilius quoque id ipsum ostendit, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita atque operta veteris ritus significatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:1)
Propter abscisorum pudendorum fabulam etiam nostri eum Saturnum vocitaverunt, παρὰ τὴν σάθην, quae membrum virile declarat, veluti Sathunnum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:1)
Servatus crinis docet solem naturae rerum numquam esse in operto:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:2)
nam ipse ibi operto est capite.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:3)
In libro quarto in describenda Elissae morte ait quod ei crinis abscisus esset his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 1:1)
Haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:59)

SEARCH

MENU NAVIGATION