라틴어 문장 검색

Ad levandum id tantum utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장48)
Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balineo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장19)
post haec ubi corpus levatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장14)
paulatimque ad exercitationes revertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장15)
In hoc casu non vomere, non urinam medicamentis movere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장32)
bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes movendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장33)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibus, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장45)
Id in praesentia levat, sed oportuniores nervos frigori reddit, quod utique vitandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장14)
Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque vitio iam haerenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장4)
Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장14)
Exercitatio primo levis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장13)
Post exercitationem opus est unctione, frictione;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장15)
interdum alvus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장26)
9). Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장28)
utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION