라틴어 문장 검색

Ibi cum Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset, semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum Uxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 33장2)
Quo cum confestim Gaius Caninius venisset animadverteretque omnes oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo defendente nullo tamen armatis ascendere esset difficile, magna autem impedimenta oppidanorum videret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur, effugere non modo equitatum, sed ne legiones quidem possent, tripertito cohortibus divisis trina excelsissimo loco castra fecit;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 34장1)
Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi cum expeditis ad importandum frumentum proficisci.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 35장1)
Quod ubi accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut interfectis aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio Drappes.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장6)
Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis vulnere ad obsidendos oppidanos revertitur
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 38장1)
externoque hoste deleto, cuius timore antea dividere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus erat, opera undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis postero die Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 38장2)
Cum contra exspectationem omnium Caesar Uxellodunum venisset oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti abundare oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장1)
Qua difficultate eorum cognita Caesar sagittariis funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra facillimos descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장5)
Oppidani enim loco superiore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes vulnerant; non deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque operibus locorum vincere difficultates.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장3)
Cum pertinaciter resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in sententia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversae.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장4)
Itaque maxime observari debent, quae istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint, nam inter se tanquam civilibus bellis, et cum alteris quasi cum exteris gentibus proeliantur, sive fugae causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus custos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 5:1)
soli Cherusci iuga insedere ut proeliantibus Romanis desuper incurrerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장5)
Vinicio oppidanum genus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장3)
proelianti sibi adversus regem Albanorum et Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, eamque iniuriam excidio ipsius ultum iturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장3)
Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis ac plerumque in mercatores et navicularios audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION