라틴어 문장 검색

si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant, quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 13:2)
quod Asclepiades funeri obvius intellexit, quemdam vivere, qui efferebatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 15:2)
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)
Thebas ac funera Troiae tristis Erechthei deplorat scaena theatri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:174)
si corda parumper respirare sinas, nullo tot funera sensu praetereunt:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:70)
pro funera tanta, pro labor!
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:55)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:272)
cum ferus Ausonias perfringeret Hannibal arces et Trebiam saevo geminassent funere Cannae, nequiquam Emathium pepulit spes vana Philippum, ut velut adflictos ferro temptaret inerti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:147)
audiat haec commune solum longeque carinis nota Pharos, flentemque attollens gurgite vultum nostra gemat Nilus numerosis funera ripis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum48)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
velox alienum pergit in orbem portans gramineo clausum velamine funus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix31)
ergo, quot dederit natos, tot funera matri reddamus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia37)
turbantur permixto funere manes.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:52)
unus tot funera contra restitit extinxitque faces agrisque colonos reddidit et leti rapuit de faucibus urbes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION