라틴어 문장 검색

Aut si fata negant reditum tristesque sorores, stamina quae ducunt quaeque futura neunt, me uocet in uastos amnes nigramque paludem diues in ignaua luridus Orcus aqua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 316)
eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa turbavit ordines et haud dubie impulit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 568:2)
Bene vale, apud Orcum te videbo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 339)
Lydvs Pandite atque aperite propere ianuam hanc Orci, obsecro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 11)
nunc vivat necne, id Orcum scire oportet scilicet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 256)
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellam proiectam ex angiportu sustuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 24)
At pol ego te credidi uxorem, quam tu extulisti, pudore exsequi, cuius quotiens sepulcrum vides, sacruficas ilico Orco hostiis, neque adeo iniuria, quia licitumst eam tibi vivendo vincere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 17)
Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum, mi adempsit Orcus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 247)
nam me Acheruntem recipere Orcus noluit, quia praemature vita careo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2146)
Per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 511)
Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2248)
quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit, ut esset hic qui mortuis cenam coquat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 23)
Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportum ad caeli regionem directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장1)
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 13)
nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat Cicero dicens ut alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 27313)

SEARCH

MENU NAVIGATION