라틴어 문장 검색

Ejus ad esse ualet nec ad eius preualet ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:16)
Qualiter ad proprium peregrina reuertitur ortum, Subiecti fugit occasus et funera uitat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:4)
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:3)
Quo nexu, qua lege meant, quo federe iuncti Lucifer et nostri Cillenius, assecla solis Nascentis, uexilla gerunt, famulantur eunti Alternantique uices, sibi quas partitur uterque, Alter in alterius usum transcribitur, alter Solis in occasu splendescit, solis in ortu Alter, et alterni sibi mutua nomina donant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:7)
Hesperus occasum comitatur, Lucifer ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:8)
Ni mea corporibus animas iunctura ligasset, Dedignans habitare casas, ergastula carnis, Spiritus egrediens proprios remearet in ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:13)
Sic matri prolique simul conceditur ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:5)
Hie ortu cultura nouo uitaque decenti Gramatice locat artifices et uiuere cogit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:1)
Illic rethoricam sibi solus Marcus adoptat, Immo parit, quare Cyceronis filla dici Ars merito poterit, quam gignit Tullius, a quo Ars ortum ducens censeri Tullia posset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:2)
Quis numerus numerans censetur, quis numeratus, Quis repetit, quis distribuit, quis colligit, aufert, Addit et ad primum radices extrahit ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:21)
Ergo legitimo ne partus mentis ab ortu Deuiet et nullam ducat de matre querelam, Mens gignit, nutrit racio, quod parturit actus Fabricat in thalamo mentis mentale, priusquam Materiale foras opus euocet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:32)
Illic castra tenet et eadem miles in arte Gilbertus saltu fallaci transilit artem, Pictagoras menti proprie conuiuia donans, Non carni, saciens animos, non corpora pascens, Certis ascribit numerorum legibus ortus, Esse, uices, causas, motus et uincula rerum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:42)
Vnde trahunt ortum uenti, que semina rerum Inspirent motum uentis causasque mouendi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:19)
Qualiter agricola Zephyrus sine uomere terram Excolit et florum segetes extollit in ortus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:22)
Celestis sic stella cadit, sic Lucifer, ortus Nescius, occasu premitur, sic ciuis Olimpi Exulat eiectus nec temperat exulis omen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION