라틴어 문장 검색

Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie adgredi, primas sibi partes Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius seniorem iam et mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti 'Priapum' aut 'Venerem' dare, modo ex aliqua causa agenti gratias osculandam manum offerre formatam commotamque in obscaenum modum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 2:1)
'eat nunc,' inquit, 'mater mea et successorem meum osculetur,' iactans dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:5)
"timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes velle, si nescias, pretium accipiunt salutandi."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:82)
Cum ieiunas, laeta sit facies tua.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:19)
Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:35)
Itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:2)
"Tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:130)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
"Scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque in sacco et ambulabat demisso capite."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:20)
In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:3)
"Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:5)
nam Brutus et filii Tarquinii cum oraculum Delphici Apollinis peterent, responsum est eius imperium fore, qui primus matrem reversus oscularetur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 963)
quod solus Brutus agnoscens, de navi egressus simulans casum osculatus est terram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 964)
Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 4:4)
L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animum advertit tristiculam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 149:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION