라틴어 문장 검색

Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:2)
Facessant, ait, haec quae inter vos in ostentationem loquacitatis agitantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:2)
'ferre' autem quasi cum ostentatione iactare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2065)
fors dicta refutet parenthesis, quasi dissimulatio vel remotio, plena abominationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 411)
quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:3)
aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:4)
gloriosa ostentatio in constituendo summo bono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 93:2)
Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut benefici videantur, facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:4)
Quodsi qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed etiam voltu stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:2)
Quodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:1)
Sed, sive et simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste versetur, sive vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini, certe istum virum bonum non facile reperimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 80:1)
'Nos vero et valde quidem' Catulus inquit 'putamus atque eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 31:1)
] Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter sentias ac loquare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:6)
Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 272:2)
exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 289:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION