-
ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset.
- (코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 6:1)
-
sed addito spatio rediturum et his robur meditatione belli;
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장6)
-
nam principum philosophorum ita percepta habuit praecepta, ut iis ad vitam agendam, non ad ostentationem uteretur.
- (코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 17장 3:2)
-
Orsus hinc a pietatis ostentatione Claudium apparatissimo funere elatum laudauit et consecrauit.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 9장 1:1)
-
aurum argentumque cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex non ad nsum, sed ad ostentationem luxus conparata.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 3:2)
-
Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt tympana suo more pulsantes:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 24:2)
-
ac meditationes assiduas, quibus tam celestia quam terrestria intuebar, quasi suspectas, impie relegavit;
- (단테 알리기에리, Epistolae 21:7)
-
Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:41)
-
Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius, qui legem dedit?
- (히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:11)
-
Platonis sententia est omnem sapienti vitam meditationem esse mortis.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:10)
-
meditationem legis non replicando, quae scripta sunt, ut Iudaeorum aestimant Pharisaei, sed in opere intellegens iuxta illud apostolicum:
- (히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:5)
-
Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:1)
-
Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
-
Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur:
- (Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:1)
-
Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
- (Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)