라틴어 문장 검색

Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,quam quae in simplici eantherio frequentibus palmitibus stipatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 6:5)
filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnisque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장5)
proinde in civitate tot inlustribus viris subnixa non ad unum omnia deferrent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장5)
et si vellet imperium promptos ostentavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장5)
ille Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장4)
prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장3)
non crediderim ad ostentandam saevitiam movendasque populi offensiones concessam filio materiem, quamquam id quoque dictum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장11)
postremum auxiliorum agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장5)
Firmius Catus senator, ex intima Libonis amicitia, iuvenem inprovi- dum et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa, magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum proavum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis inligaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 27장3)
ac tunc Arminius equo conlustrans cuncta, ut quosque advectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones, spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum ostentabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장5)
et Maroboduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent Suebi quasi rediturus in regnum ostentabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장8)
Tiberius quo integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuvenem sueta erga filios familiarum nobilis liberalitate auget.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장2)
eaque res agitata rumoribus ut in agmine atque itinere crebro se militibus ostentavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장2)
spectatus et Sacrovir intecto capite pugnam pro Romanis ciens ostentandae, ut ferebat, virtutis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 41장5)
ceterum Tiberius per omnis valetudinis eius dies, nullo metu an ut firmitudinem animi ostentaret, etiam defuncto necdum sepulto, curiam ingressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION