라틴어 문장 검색

pacatus mitisque veni nec turbidus ira nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge confectum thiasis et multo fratre madentem detinuit qualemque vagae post crimina noctis Thespius obstupuit, totiens socer, hic tibi festa gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus irae annua veloci peragunt certamina lustro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis15)
saltus tunc forte remotos torva parens - neque enim haec iuveni foret ire potestas - pacabat cornu gelidique aversa Lycaei.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권108)
"an Eous melius pacatur Hydaspes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권202)
quibus cum inter bella adsuescere videret non posse, quippe efferari militia animos, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 203:1)
is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos movit, Suessamque Pometiam ex iis vi cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 535:1)
quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 541:1)
annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Volscos, alii Cumas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:2)
huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet, bona Porsinnae regis vendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 151:1)
cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 232:1)
nam et Volsci comparaverant auxilia quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 232:2)
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:1)
nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 234:1)
comprehensos Volscos Romam duxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:3)
ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:4)
Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION