라틴어 문장 검색

Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africamque et Asiam habiti sunt supplendis Illyrici legionibus, ex quibus aetate aut valetudine fessi sacramento solvebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장8)
primus enim excoluit orationem, primus et verbis dilectum adhibuit et compositioni artem, locos quoque laetiores attentavit et quasdam sententias invenit, utique in iis orationibus, quas senior iam et iuxta finem vitae composuit, id est, postquam magis profecerat usuque et experimentis didicerat quod optimum dicendi genus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 2:1)
is missum ad dilectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 5:1)
Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii munia impigre obeunt, si iniuriae absint:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 1:1)
nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 3:3)
nullum ab Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 2:2)
hi per dilectus alibi servituri auferuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 1:2)
utilissimus idem ac brevissimus bonarum malarumque rerum dilectus est, cogitare quid aut volueris sub alio principe aut nolueris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장16)
lento deinde agmine per finis Allobrogum ac Vocontiorum ductus exercitus, ipsa itinerum spatia et stativorum mutationes venditante duce, foedis pactionibus adversus possessores agrorum et magistratus civitatum, adeo minaciter ut Luco (municipium id Vocontiorum est) faces admoverit, donec pecunia mitigaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장7)
sed ubi dilectum agere Pacarius et inconditos homines fatigare militiae muneribus occepit, laborem insolitum perosi infirmitatem suam reputabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장6)
pauci veterum militum in hibernis relicti, festinatis per Gallias dilectibus, ut remanentium legionum nomina supplerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장2)
Prima belli cura agere dilectus, revocare veteranos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장1)
plus in eo dilectu Valens audebat, tamquam ipsum Caecinam periculo exemisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장7)
sex milia Dalmatarum, recens dilectus, comitabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장5)
superfluente multitudine curam dilectus in consules partitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION