라틴어 문장 검색

uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit.
(아풀레이우스, 변명 92:3)
"Faxo eum sero, immo statim, immo vero iam nunc ut et praecedentis dicacitatis et instantis curiositatis paeniteat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:14)
"iam faxo huius etiam ipsius illicitae formositatis paeniteat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:23)
"tantum memineris meae seriae monitionis cum coeperis sero paenitere."
(아풀레이우스, 변신, 5권43)
"sat est quod ipsae vidimus quae vidisse paenituit, nedum ut genitoribus et omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium:"
(아풀레이우스, 변신, 5권83)
"Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt, videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formosum deum formose cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminis sacrilegi novaculam paenitebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권169)
"ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret."
(아풀레이우스, 변신, 5권175)
"Sed iam faxo te lusus huius paeniteat et sentias acidas et amaras istas nuptias."
(아풀레이우스, 변신, 5권237)
Nec Hercule laborum me sumptuumque quicquam tamen paenituit;
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:3)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)
paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:9)
Duo prima salva sint, ut quos paeniteat sint;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:12)
Sic ergo eorum peccata compesce, ut sint quos paeniteat peccavisse.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:10)
Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verum tamen te hoc a me tanto opere flagitasse, paenitebit.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 3:3)
Vocatur quidem et ista damnatio, sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia nec paenitendi medicina subtrahatur?
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION