라틴어 문장 검색

inde ubi paulum nescio quid superest et pallet faenoris auctor, qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt, cedere namque foro iam non est deterius quam Esquilias a ferventi migrare Subura;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI21)
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII71)
hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII88)
hac animas ille evocat Orco Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit, Dat somnos adimitque et lumina morte resignat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:5)
Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:1)
Palluit attonitus sacris feralibus Aruns, Atque iram superum raptis quaesivit in extis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:51)
tum lurida pallens Ora tulit, vultu sub nubem tristis ituro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:54)
Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:52)
Marcentes intus tenebrae, pallensque sub antris Longa nocte situs;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:10)
primo pallentis hiatu Haeret adhuc Orci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:46)
Teque deis, ad quos alio procedure vultu Ficta soles, Hecate, pallenti tabida forma Ostendam, faciemque Erebi mutare vetabo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:58)
Regni possessor inertia Pallentes aperit sedes, abruptaque saxa Asperat, et durum vinclis adamanta, paratque Poenam victori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:37)
Inque vicem vultus tenebris mirantur opertos, Et pallere diem, galeisque incumbere noctem, Defunctosque patres et cunctas sanguinis umbras Ante oculos volitare suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:56)
Pulchre valet Charinus, et tamen pallet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVII1)
Parce bibit Charinus, et tamen pallet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION