라틴어 문장 검색

Pejus etiamnum est, ubi pituita pallida aut livida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor pervenit, nocturna vigilia urget:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 5:1)
osi utrumlibet intestinum lividum, aut pallidum, aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:10)
Sed fere contra id dolor est, et, eo loco cute incisa pallidum os reperitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 7:5)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
placet ipse sibi laxasque laborat distendisse genas fictumque inflatus anhelat, pulvere respersus tineas et sordibus ora pallidior,a verbisque sonat plorabile quiddam ultra nequitiam fractis et proelia narrat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:155)
pallida translatum iam sentiat Africa Rhenum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:250)
stat pallidus hospite magno pastor et ignoto praeclarum nomine vultum rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:135)
en pallidus omnia laudo et clarum repeto terque quaterque "sophos"!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem10)
effossis nec pallidus Astur oberrat montibus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae40)
Pallida laetatur regio gentesque sepultae luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:181)
nunc squalida, vilis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:271)
simulacra coloni pallida defunctasque vident migrare figuras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:58)
Est ignota procul nostraeque impervia menti, vix adeunda deis, annorum squalida mater, inmensi spelunca aevi, quae tempora vasto suppeditat revocatque sinu.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:218)
Suetonium Paulinum ac Licinium Proculum tristi mora squalidos tenuit, donec auditi necessariis magis defensionibus quam honestis uterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장3)
"Ablue corpus inluvie terrenisque sordibus squalidum:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION