라틴어 문장 검색

Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 90:3)
Marcet sine adversario virtus;
(세네카, De Providentia, book 1 11:3)
Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:1)
non multum loci habet, itaque cito implet et taedio est et post primum impetum marcet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 35:4)
marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 140:3)
labat Cithaeron, alta Pellene tremit marcentque Tempe.
(세네카, Hercules Furens 14:19)
Ecce quam miserum cor palpitat pectusque sollicitum ferit.
(세네카, Hercules Furens 19:20)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
excute sollemnem digitis marcentibus ignem.
(세네카, 메데아 2:16)
taurus armento pereunte marcet:
(세네카, 오이디푸스 2:33)
cor marcet aegrum penitus ac mersum latet liventque venae;
(세네카, 오이디푸스 5:20)
marcebant violae graviorque sopore coeperat attritu florum descendere cervix, solus de numero fratrum qui pulchrior ille est deerat Amor, dum festa parat celeberrima Gallis, quae socer Ommatius, magnorum maior avorum patriciaeque nepos gentis, natae generoque excolit auspiciis faustis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 17)
2. habes igitur hic Dionysum inter triumphi Indici oblectamenta marcentem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem2)
orsa lyrae vis est atque ira tacendi impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus nec fronti vittatus honos, en taxea marcet silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus excludit ramis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum15)
necdum compositas belli in certamina Thebas, concussus visis, quamquam ore et pectore marcet, aeraque tympanaque et biforem reticere tumultum imperat, attonitas qui circum plurimus aures, atque ita:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권301)

SEARCH

MENU NAVIGATION