라틴어 문장 검색

| Ut solvit ergo licio pannum, partem leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:5)
tenuis praebia pannus habet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 7:5)
nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant nomina relinquent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:3)
Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus, Latrat et in toto verba canina foro . Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis, A male deserto quos rapuere rogo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:3)
O quotiens habitu duri messoris aristas corbe tulit verique fuit messoris imago!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:4)
estne Deus, cuius cunas veneratus Eous lancibus auratis regalia fercula supplex virginis ad gremium pannis puerilibus offert?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3201)
sed iam tolle magos, tus, aurum, myrrhea dona, quae verum docuere Deum, praesepia, pannos, matris adoratum gremium face sideris ardens:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3216)
inveniunt tectum pannis;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ab Angelis pastores admoniti2)
inplentur nimio micarum fragmine corbes bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Quinque panes et duo pisces2)
"pannis videres obsitos et mucculentis naribus, mentum salivis uvidum, lipposque palpebra putri."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.89)
Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 28)
ea texebat una, pannis obsita, Neglecta, immunda illuvie.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3105)
te Spes et albo rara Fides colit velata panno nec comitem abnegat, utcumque mutata potentis veste domos inimica linquis, at volgus infidum et meretrix retro periura cedit, diffugiunt cadis cum faece siccatis amici, ferre iugum pariter dolosi:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 355)
inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:6)
omnis Aristippum decuit color et status et res, temptantem maiora, fere praesentibus aequum, contra, quem duplici panno patientia velat, mirabor, vitae via si conversa decebit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1712)

SEARCH

MENU NAVIGATION