라틴어 문장 검색

ubique hasta et sector, et inquieta urbs actionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장7)
nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 48:2)
Sed inportunitate Antonii, et Pompeianorum bonorum, quorum sector ille fuerat, praeda devorata, possessio manere non poterat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 5:1)
Huius species sunt tres, exemplum parabola imago, Graece παράδειγμα παραβολὴ εἰκών.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 1:3)
A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:1)
Qualis populea maerens Philomela sub umbra, — Qualis commotis excita sacris Thyas, — Qualem virgineo demessum pollice florem, et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:3)
Et duas parabolas temeravit, ut unam faceret, trahens hinc ignem inde torrentem, et dignitatem neutrius inplevit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:1)
Idem et hic vitium quod superius incurrit de duabus Graecis parabolis unam dilucidius construendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 15:3)
Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:1)
His praetermissis, quae animam parabolae dabant, velut exanimum in Latinis versibus corpus remansit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 30:3)
Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
Hoc Maro non narrationis sed parabolae loco posuit, ut aliud esse videretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:1)
Hinc rapti fasces pretio, sectorque favoris Ipse sui populus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:15)
sed hic 'intervenit'. stipante caterva ad hoc tantum sequens pertinet comparatio, quam vituperant multi, nescientes exempla vel parabolas vel conparationes adsumptas non semper usquequaque congruere, sed interdum omni parte, interdum aliqua convenire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4972)
nam habet damnatos quos pro illo nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit, cum filium viderit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION