라틴어 문장 검색

Hac in consideratione proponimus ut praecipuum paradigma technocraticum inspiciamus atque locum quem in eo habet homo eiusque actio in mundo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 136:4)
Magni aestimare debemus gratiasque agere pro technica progressione, praesertim in medicina, disciplina machinali et in nuntiis vulgandis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:7)
Quidni agnoscamus conatus multorum scientiae ac technicae cultorum qui reppererunt optiones pro tolerabili progressione?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:8)
Attamen “homo hodiernus haud est paratus ad potentiam prudenter utendam”, quoniam immensum technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad responsalitatem, bona et conscientiam attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:2)
II. GLOBALIZATIO TECHNOCRATICI PARADIGMATIS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 142:1)
Quo in paradigmate effertur conceptio subiecti quod progressive, in processu logico et rationali, comprehendit et sic possidet obiectum extrarium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:3)
107. Affirmare igitur possumus plurimas hodierni mundi difficultates oriri praesertim ex propensione, cuius haud semper conscii sumus, ad quam methodologia et technoscientiae incepta disponuntur secundum comprehensionis paradigma quod personarum vitam ac societatis agendi rationem afficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:1)
109. Paradigma technocraticum tendit ad suum imperium etiam super oeconomiam et rem politicam exercendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:1)
Oeconomia omnem technologicam progressionem recipit ut lucrum consequatur, nulla habita attentione ad negativa consectaria hominibus quae evenire possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:2)
Non agitur de quadam re theoriarum oeconomicarum, quas fortasse hodie nemo defendere audet, sed de earum collocatione in activa oeconomiae progressione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:6)
Solus tamen mercatus integram humanam progressionem socialemque inclusionem non praestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:9)
Diversa fieri debet visio, mens quaedam, ratio politica, inceptum educativum, vitae habitus et spiritalitas quae impedimento sint progredienti paradigmati technocratico.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 148:2)
112. Procul dubio fieri potest ut conspectus rursus amplificetur, et humana libertas technicam artem continere valeat, eam dirigere atque disponere ut inserviat alterius generis progressioni, saniori, magis humanae, sociali integraeque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:1)
Liberatio a dominanti technocratico paradigmate re accidit quibusdam in occasionibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:2)
121. Adhuc novae synthesis progressio exspectatur quae superiorum saeculorum falsas dialecticas superet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 159:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION