라틴어 문장 검색

Cuius deliciis cedit paradisus, odore Balsama uincuntur, nardus summittitur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:18)
Mulcebris infernus, tristis paradisus, amoenus Carcer, hiems verna, ver hiemale, malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:9)
Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet fecunditatem efficere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:40)
Haec est sol, per quem mens diescit in tenebris, cordis oculus, deliciosus animi paradisus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:34)
Si apud aliquem nulla virtute a vitiis excusatum castrametetur scelerum multitudo, dum munus mediator occurrit, laudum mercenarius adulator, superficiali commendationis tunica vitiorum tenuiter colorat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:19)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
Per pericula enim et tentationes varias, paradisi portae nunc aperientur vocatis et electis.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:4)
Et post haec ad portum qui vocatur Civitot castrametati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:9)
Deinde tertiae diei sole orto, Solymanus cum omni comitatu suo castrametatus, [0401D] a Nicaea, praesidio, quod Teutonici invaserant, applicuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:4)
Ad hanc ducis legationem coepit exercitus nimium hilarescere, et gavisi sunt universi, qui antea [0413B] ex diutina ducis absentia haesitabant, existimantes eum in falsa fide traditum et exstinctum, sed nunc, quasi de gravi somno expergefacti, surrexerunt, et juxta ducis mandatum venientes, in ripa fluminis et paludis castrametati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:1)
Igitur tam praeclaro principe jam obside facto, et rege una cum illo in Pannoniam regresso, universus exercitus ex jussu et concessu regis per pontem trans paludem intromissus est, et ad fluvium Lintax castrametatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:1)
Subsecutis vero principibus, paucissima requies in terminis Cappadociae fuit trans praedictum brachium maris S. Georgii, sed festinato itinere et ipsi castrametati, circa Nicaeam urbem consederunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:4)
eademque die in terminis Caesareae, quam quondam urbem, turrim Stratonis dictam, Herodes postea in honorem Caesaris reaedificatam, Caesaream appellavit, castrametati hospitio remanserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:10)
Sic civitatem Rames civibus et armis vacuam invenientes, festinato nuntium miserunt ad populum catholicum, qui castrametatus erat in ripa fluminis, ut universos accerseret ad intrandam et possidendam urbem artusque recreandos, quos magnis et longis afflixerant laboribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:4)
quia si forte corruerimus in manu inimicorum, potestatem habet Dominus Jesus, Deus noster, animas nostras in paradiso gloriae suae collocare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION