라틴어 문장 검색

Et haec omnia possumus in Eva prima mulierum cognoscere quae, licet manu divina sine hominis fuerit facto plasmata, nil tamen magis vetitum timuit assumere cibum, et pro ventris ingluvie de Paradisi meruit habitatione repelli.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:3)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Cuius deliciis cedit paradisus, odore Balsama uincuntur, nardus summittitur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:18)
Mulcebris infernus, tristis paradisus, amoenus Carcer, hiems verna, ver hiemale, malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:9)
Haec est sol, per quem mens diescit in tenebris, cordis oculus, deliciosus animi paradisus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:34)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
Per pericula enim et tentationes varias, paradisi portae nunc aperientur vocatis et electis.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:4)
Ibidem per deserta et [0527C] montana Libani plurimi Christiani, qui victum quaerebant, praefata necessitate compulsi, a Turcis trucidati reperti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:2)
Fuit quippe vir grandaevus et fidelis Christi servus, qui a praedicta insula plurima charitatis dona duci Godefrido caeterisque principibus misit in initio obsidionis Jerusalem, interdum fructum [0556C] arboris, qui dicitur malum granatum, interdum pretiosa poma cedrorum Libani, interdum pavones saginatos aut laudabile vinum, et quaecunque juxta possibilitatem suam consequi poterat, sperans, sub iisdem principibus adhuc sancta ecclesia restaurata, pacifice et secure ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, Flii Dei vivi servire atque praeesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:5)
quia si forte corruerimus in manu inimicorum, potestatem habet Dominus Jesus, Deus noster, animas nostras in paradiso gloriae suae collocare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:10)
Ut ergo mortem evites et recipiaris in paradisum, secundum quod Apostolusdixit in epistola ad Galathas, "Opereris bonum ad omnes, et maxime ad domesticosfidei."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:9)
Nam voluntatem debes habere et eciam in actu prout potes complere ut hominesboni sint et Deo serviant, et bona opera in paradisum vadant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:15)
Et non solum divitie perduntur per guerram, sed eciam paradisus et amorDei et vita presens et amici et noti per adversam guerre fortunam taliterammittuntur quod loco predictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominisanima recta via pergere molitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 56:7)
Cui Dominus responditdicens, "Hodie mecum eris in paradiso."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 90:9)
Si ei Adam timuisset de Paradiso iectus non fuisset.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION