라틴어 문장 검색

Rediuiuum me senem meretrix uocat, parasitorum iocantium materia sum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.15)
moechum Anubin, et masculum Lunam, et Dianam flagellatam, et Iovis mortui testamentum recitatum, et tres Hercules famelicos inrisos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:3)
Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:3)
illa illum censet virum suom esse, quae cum moecho est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol70)
Parasitvs Horrescet faxo lena, leges cum audiet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 14)
Parasitvs Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas, Artemona, si huius rei me mendacem inveneris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 22)
Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc, eum ego meis dictis malis his foribus atque hac ;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 336)
nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8141)
verum hercle vero nos parasiti planius, quos numquam quisquam neque vocat neque invocat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 16)
quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, suo sibi suco vivont, ros si non cadit, item parasiti rebus prolatis latent in occulto miseri, victitant suco suo, dum ruri rurant homines quos ligurriant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 19)
prolatis rebus parasiti venatici sumus, quando res redierunt, molossici odiosicique et multum incommodestici.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 110)
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 111)
ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia, ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt quam in tribu aperto capite sontes condemnant reos;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 18)
item alii parasiti frustra obambulabant in foro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 129)
Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 246)

SEARCH

MENU NAVIGATION