라틴어 문장 검색

"Venite, benedicti Patris mei, percipiteregnum, quod vobis paratum est ab origine mundi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:4)
"Venite, benedicti patris mei, percipiteregnum, quod paratum est vobis ab origine mundi," ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 22:2)
"Venite,benedicti patris mei, percipite regnum, quod paratum est vobis ab origine mundi," ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit etregnat per omnia secula seculorum. Amen. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 24:2)
sed sicut a iustitia respectum usque in crastinam diem accepisti, quin eas ad placita dimittere noli, et ero ibi paratus succurrere tuaeveritati atque eorum nocere falsitati.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:38)
Quicquid melius et pretiosius habes, repone in eacustodiendum, et invenies cum illuc veneris tibi paratum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 208:4)
quia et ipse obtulit se fideliter pro Dei populo adversus Goliam, cum singulari certamine dimicaret, et solus commune periculum et crimen refelleret;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:12)
vel cum se pro salute populi laborantis divinae ultioni paratus offerret.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:14)
Hinc enim etiam poeta usurpavit, ut dispositionem dimicaturi ita ordinaret exercitus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:5)
Ad hanc recipiendam semper justum esse paratum ostendit Noe;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 1:2)
hoste discursatore rupium abscisa volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 6:2)
ex omni latere autem ita paratum, neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 8:4)
Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 13:1)
Redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 40:3)
credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat, quam damnatorum sorte (sicut sperabat,) ut frater Gallus occidi, ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 14:2)
Qui post aerumnosa dispendia, inter discursus et repugnandi minaces anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas, armorum abiecto munimine, pone terga vinxerunt, restareque solam salutem contemplantes in precibus, affusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe compererant exitus habuisse felices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION