라틴어 문장 검색

Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
그런 것들은 자발적인 신심과 겸손과 육신의 고행을 내세워 지혜로운 것처럼 들리지만, 육신의 욕망을 다스리는 데에는 아무런 가치도 없습니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 2장23)
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos:
사실 하느님께서는 죄를 지은 천사들을 그냥 보아 넘기지 않으시고, 어둠의 사슬로 지옥에 가두시어 심판을 받을 때까지 갇혀 있게 하셨습니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장4)
et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens;
또 불경한 자들의 세상을 홍수로 덮으실 때, 그 옛 세상을 그냥 보아 넘기지 않으셨습니다. 그러나 의로움의 선포자 노아는 다른 일곱 사람과 함께 지켜 주셨습니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장5)
Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare,
주님께서는 어떻게 신심 깊은 이들을 시련에서 구하시고, 불의한 자들을 벌하시어 심판 날까지 가두어 두어야 하는지 알고 계십니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장9)
ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri.
그래서 저는 무엇이 그리고 얼마나 처벌받거나 조사되곤 했는지 모릅니다. (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 1:3)
nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur.
만약 죄가 없더라도 이름 그 자체가 처벌되어야 하는지, 아니면 이름과 결합된 죄가 처벌되어야 하는지. (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 2:3)
iam parce, mater, questibus:
그러니 이제 애도를 멈추십시오, 어머니: (세네카, Hercules Oetaeus 28:17)
Honeste parcas improbo, ut parcas probo.
좋은 이에게 관대해지기 위해서는 너는 나쁜 이에게도 관대해져야 할 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 224)
si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
하느님께서 본래의 가지들을 아까워하지 않으셨으면, 아마 그대도 아까워하지 않으실 것입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 11장21)
et est verbum de his, quae cum utramque recipiant declinationem pro nostra voluntate, activae tamen sunt significationis, ut punio punior, fabrico fabricor, lavo lavor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1943)
Ego autem parco vobis, etc...
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:12)
Unde vehementer indignati et adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in secreta hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto, crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione mundus excepit, eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id quod plangebant commiseram.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 5:3)
Potestas quippe et sapientia maxime timorem incutiunt, cum eum quem judicem esse scimus, et cuncta quae voluerit, punire posse, et nil eum latere cognoscimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:7)
Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:16)
Vult itaque Deus peccatorem converti, quia ei id consulit, quod esset benigne remuneraturus, quemadmodum ei gratum dicitur in quo ejus gratiam experturi essemus, sicut e contrario nolle illa dicitur quae dissuadet, aut quaecunque punire magis debet, quam dono aliquo remunerare, et in quibus iram ipsius potius quam gratiam sentiremus, hoc est vindictam potius quam praemium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION