라틴어 문장 검색

quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:10)
Quantae autem parsimoniae, cuius continentiae fuerit ipse cum prodecessoribus suis, testabatur etiam locus ille, quem regebant, ubi abeuntihus eis, excepta ecclesia, paucissimae domus repertae sunt, hoc est illae solummodo, sine quibus conuersatio ciuilis esse nullatenus poterat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:11)
ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 13:1)
pessimus quidem pudor est vel parsimoniae vel paupertatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 47:1)
parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque imperium haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 213:1)
inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 7:4)
in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem quae solvit omnia fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 495:1)
nimis lepide fecit verba ad parsimoniam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 512)
disco, hastis, pila, cursu, armis, equo victitabam volup, parsimonia et duritia discipulinae aliis eram, optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 242)
dies noctesque estur bibitur, neque quisquam parsimoniam adhibet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3127)
Vtinam veteres homines, veteres parsimoniae potius maiore honore hic essent quam mores mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 328)
Non enim ille meretriculis munerandis rem coegit, verum parsimonia duritiaque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 2100)

SEARCH

MENU NAVIGATION